monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 19
De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem. De futuro corpore Domini tunc dicebat. Nam dum omnia quae ordine veniente succedunt, in praedestinatione fuerint constituta; quanto magis incarnationis eius miraculum ante saecula probatur fuisse dispositum, quod periclitanti mundo quem disposuerat facere, poterat subvenire?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below