monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 4
Per totum quidem psalmum propheta loquitur; sed in prima sectione commonet iustos, ut in Domino debeant tota mentis alacritate gaudere, qui creaturas suas mirabili potentia dignoscitur continere. Secunda sectione exclamat beatum esse, qui ad eius culturam meruit pertinere, significans tempora Christiana, in quibus erat multitudo gentium creditura.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below