monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 9
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Peccatori gravis manus est quae flagellat, et ponderosa quae vindicat. Die ac nocte continuum tempus significat; ut merito sensa fuerit gravis, quae a castigationis pondere non recessit. Aliter enim feliciter non esset humiliatus, nisi eum manus Divinitatis imprimeret. Manus enim per tropologiam, operationem significat: quia hominum usus est manibus operari. Divinitas enim non manibus aliquid agit, sed voluntatis suae virtute omnia disponit et perficit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below