monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 27
Redime me, Deus Israel, ex omnibus angustiis meis. Cum dicit Redime me, adventum Domini Salvatoris exposcit, cuius sanguine redempta, de diabolica est captivitate liberata. Deus Israel, id est, Deus te videntium, quia ipsos revera gratos habet quibus conspectum suae contemplationis indulget. Subiungendo enim, Ex omnibus angustiis meis, nullam in se maculam desiderat inveniri, quoniam aliter Christo non potest coniungi sancta sponsa, nisi fuerit, ut dictum est, sine macula et ruga.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below