monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 24, 14
THETH. Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas. Id est animo placidos ad promissam facit beatitudinem pervenire. Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Dicendo autem mites, excludit superbos et elatos; sicut in Evangelio dicit: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram. Mansuetos utique, non superbos, qui contra iugum lene et onus leve noxia sibi libertate recalcitrant; sed illos docebit qui sine murmuratione faciunt quae iussa cognoscunt. Inter mansuetos enim et mites haec videtur esse distantia: mites sunt qui nulla furoris accensione turbantur, sed in lenitate animi iugiter perseverant; mansueti autem dicuntur, quasi manu consueti, hoc est tolerantes iniurias, non reddentes malum pro malo. Vias suas dixit: sed quae sint viae Domini subsequenter exponit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below