monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 114

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 23, 4
Post resurrectionem Domini propheta laetior effectus, humanum genus alloquitur, quod varia superstitione laborabat. Prima parte definiens Domini universum orbem esse terrarum, ut sicut se nullus ab eius imperio probaret exceptum, ita nec a fide crederet alienum. Secundo loco determinans quibus virtutibus praediti sint in eius Ecclesia constituti. Tertio dementissimos superstitiosos alloquitur, ut vero Domino famulantes, a noxia sibi perversitate discedant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below