monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 27
Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me; ad defensionem meam aspice. Hic iam resurrectionem celerrimam deprecatur, ut perfidorum mala credulitas supervenienti tali gloria destruatur. Auxilium enim ipsam significat resurrectionem, quae utique longe facta non est, quando triduana provenit. Sequitur: Ad defensionem meam aspice. Sed, quae sit ista defensio, consequenter exponit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below