monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 19
Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. Exaltare dicitur, id est resurrectione magnificare. Tunc enim ab humilitate suscepta exaltatus cognoscitur, quando in gloria sua resurrexisse probatus est. In virtute tua, id est in Deitate Verbi, per quam dixisti: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Cantare vero est verba Domini ore proferre. Psallere autem, mandata divina bonis operationibus constanter implere. Haec enim duo sunt quae a nobis omnimodis expetuntur, ut laudes Domini fideliter ore cantemus, et opere nostro ipsius mandata faciamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below