monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.59 > 225 > sectio 4

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 15
Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Ordo iudicii pulcherrima narratione describitur. Illos enim peccatores qui se pro actuum suorum malignitate discruciant, ira Domini dicit esse turbandos, quando audient: Ite in ignem aeternum; et istam sententiam consequentur, ut perpetua flamma devorentur. Nam iussionem Domini nulla mora subsequitur, sed mox ut discernit, impletum est. Iste tamen ignis sic absumit, ut servet; sic servat, ut cruciet; dabiturque miseris vita mortalis, et poena servatrix.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below