monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 7
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Optando ait mittat, ut ostendat a Patre Filium missum. Sed hoc verbum charitatis est, non subiectionis; sicut et ipse in Evangelio de Spiritu sancto dicit: Expedit vobis ut ego vadam; si enim ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Sion enim, sicut saepe diximus, mons est, significans speculationem, quae convenit Divinitati: quoniam illi omnia, non ut nobis ex eventu nota sunt, sed ex glorioso suae dispositionis arcano.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below