monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 2
Iam quia tituli verba nota sunt, de textu psalmi aliquid disseramus: ut gratius possit accipi, quando breviter eius intentio probatur agnosci. Futurorum igitur illuminatione propheta completus, per optativum modum evenire prospera sanctae deprecatur Ecclesiae, quae illi per adventum Domini certissime noverat esse ventura; et nimia charitate completus, illi optat prospera, cuius se membrum esse noscebat. Talia siquidem desideria beati semper appetunt, ut bona sua ibi posita indicent, ubi bene meritorum vota congaudent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below