monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 14
Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda. Revera rectae, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit: quia illorum iustitia recta non est, quibus aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantes corda, subaudi iustorum, qui de iudicio Dei laetificantur: quia norunt se misericordiae Domini praemia consecuturos, sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below