monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.205 v

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 13
Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Hic de Patre dicit: quoniam omnia testimonia quae dedit populo Israelitico, fidelia utique fuerunt, quia plenissima veritate recognita sunt: et sapientiam parvulis praestiterunt, non utique superbis, nec tumida se elatione iactantibus, sed parvulis. Parvuli autem sunt humiles et innocentes, sicut Apostolus monet: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Testimonium quoque dat Filius, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Idem de Spiritu sancto dicit Apostolus: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro. Vides in illa sancta Trinitate, quam nihil Scriptura divina velit minus maiusve sentiri, ut nec ipsa nomina patiatur esse divisa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below