monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 2
Ac primum sciendum quod Psalmi istius iuxta Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: iuxta Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta viros tuos. Ad Timotheum quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei, haec fuge. Porro de viro Dei idem Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput vero Christi Deus. Iste vir est, qui caput velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini spiritu. Et in alio loco: Donec perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sive igitur viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est anima eius: cuius ore, creaturam mundi, eorum duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium: sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo nono, cuius principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David, in Hebraico non habetur; hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes Psalmi qui cuius sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below