monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 132, 9
Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae. Aliquando unum cedit, ut plura succedant, velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem, et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus, et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant. Non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below