monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 131, 25
'Quae cum ita sint, quaerenda causa est, atque reddenda, quare damnentur animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below