monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 35
'Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in Ecclesiis legis, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures, et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Ionam virgultum, si in Hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum, nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic si mile sciebant.' 36. 'Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistulis tuis respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem quantum me adiuvat Dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perveniant, quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum caritas, verum etiam libertas amicitiae; nec apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet; eo scilicet animo qui oculis Dei, in fraterna dilectione, non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim caritas, quam tecum habere velim, profecto maior est: sed melius haec minor, quam nulla est.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below