monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > uwbM.p.th.f.68.84

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 23
'Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sita secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo, quod astruis praecesserunt; petens ut in eo, quod te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus; quorum ego fateor neminem legi; sed cum ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Dydimum reprehensos abs te, lego in recentioribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum his ergo errare puto, quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est, qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras, Ioannes, qui dudum in Pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below