monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.376

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 19
'At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum? An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit: nec ait, si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter, ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum: si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat; sicut alibi aperte dicit, Nam, si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Hoc ergo declarat, quod et ipse commemorasti, Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant; non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt observabant intelligentes, et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege. Unde, velut colligis, apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostros putas voluisse maiores; sed vere, ut ego intelligo, cum Spiritum Sanctum non habere.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below