monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 12
'Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Iudaeis, et maxime cognationi eius maternae sic viderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem: sicut idololatria detestanda est, cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit: Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine ulla circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait. Sed neque Titus qui mecum erat cum esset Graecus compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectioni, ut veritas Evangelii permaneret apud vos. Hinc apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta, nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below