monumenta.ch > Persius > bnf8055.155

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 9
'Attende obsecro ipsa verba Iacobi: Vides, inquit, frater quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum: et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se: his assumptis sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt; sed sequeris et ipse custodiens Legem, de gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, iudicantes nihil eiusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione. Non, ut opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant, hi qui cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi, velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata: hoc enim de Paulo iactaverant non illi qui intelligebant quo animo a Iudaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam, et sacramentorum illorum Propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo revelabatur, et per baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversum, docentem, non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa, illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo ille invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum legis mandatorumque divinorum criminabantur: cuius falsae criminationis invidiam congruentius: devitare non posset, quam ut ea ipsa celebraret, quae damnare tanquam sacrilega putabatur; atque ita ostenderet, nec Iudaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below