monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 8
'Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex Circumcisione crediderant. Contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit, vel Cenchreis votum persolvit, vel Ierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis qui voverant, legitima illa celebranda suscepit; ut putari videretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari sed ne illa quae prioribus ut congruebat temporibus, in umbris rerum futurarum Deus fieri iusserat, tanquam idololatriam gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Iacobus ait: auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse. Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a Propheta Christi, tanquam eius doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below