monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 34
Quoniam populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Respice quemadmodum prioribus versiculis apte responsum est, qui sanctitati vel innocentiae, nec non electioni Domini sit devotus; et hic salvus faciendus est, cum in die iudicii ad dexteram collocabitur. Oculi autem superborum humiliandi sunt, qui cum perverso auctore suo diabolo subvertentur, dum ad sinistram positi, in aeternam cruciationem mittendi sunt. Decenter autem positum est econtra, oculos superborum humiliabis, quia tanto arrogantes in tartari profunditatem descendunt, quanto se altiora contingere putaverunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below