monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 56
Octogesimo quinto: Et non proposuerunt te in conspectu suo; et dicitis, quod in vestro codice, te non habeat. Addite, te, et emendato errore librarii, vestrum quoque errorem emendabitis. In eodem: Et tu Domine Deus miserator et misericors. In Graeco invenisse vos dicitis. Et tu Domine Deus meus. Quod superfluum est: meus enim nec in Hebraeo habetur, nec in Septuaginta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below