monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 45
Septuagesimo secundo: Prodiit quasi ex adipe. Et dicitis vos apud Graecos invenisse, ἐξελεύσεται, id est, prodiet, quod falsum est. Nam et apud Septuaginta Interpretes ita scriptum est: ἐξηλεύσατο ώς ἐκ στέατος ἀδικία ἀυτῶν. In eodem: Quomodo scit Deus, in Graeco dicitis non esse, Deum; cum et apud Septuaginta scriptum sit, Πῶς ἔγνω θεός, et omnes Interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. In eodem: Intelligam in novissimis eorum. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: et intelligam; sed hic, et, coniunctio superflua est. In eodem: Defecit caro mea, et cor meum. Pro quo male perversum ordinem quidam tenent: Defecit cor meum, et caro mea. In eodem: Ut annuntiem omnes praedicationes tuas. Pro quo vos in Graeco legisse dixistis, τὰς αἴνέσεις σου, id est, laudes tuas. Et sciendum quod in Hebraeo, MALOCHOTHACII, scriptum habet, quod Aquila ἀγγελίας σου, id est, nuntios tuos; Septuaginta, τὰς ἐπαγγελίας σου, id est, praedicationes tuas, vel promissa interpretati sunt: licet et laus, et praedicatio unum utrumque significet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below