monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.41

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 31
Quinquagesimo quarto: Exspectabam eum, qui salvum me fecit. Et dicitis vos invenisse in Graeco: Exspectabam Deum, quod additum est. In eodem: A pusillanimitate spiritus. Et in Graeco invenisse vos dicitis, ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquila, et Symmachus, et Theodotion, et Quinta Editio interpretati sunt, ἀπὸ πνεύματος, id est, a spiritu; et in Hebraeo scriptum sit MERUA: omnisque sensus ita apud eos legatur: Festinabo, ut salver a spiritu tempestatis, et turbinis. In eodem: Quoniam si inimicus maledixisset. In Graeco ὠνείδισεν, hoc est, exprobrasset, positum est. Sed inter maledicta et opprobria sensum non discrepare perspicuum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below