monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 21
Misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Sagittas evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis, sed eius a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Et dissipavit eos, scilicet ad quos missi sunt, fideles recipiendo, impios abiiciendo, sicut dicit Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem. Fulgura multiplicavit, id est miracula multa fecit, quae sic corda videntium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. Conturbavit eos: de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below