monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 20
Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus. Ait enim in Evangelio vox omnipotentis Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Unde multi, sicut ibi legitur, tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below