monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 101, 1
Domino carissimo, et desideratissimo, et honorando in Christo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae. Aliquid proculdubio impedimenti fuit. Unde agnosco, Dominum a me potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris. Nam rescribendi iam dedit, quia cum volueris, facillime poteris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below