monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 1
Christum Iesum, Dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona voce laudemus, et alacriter adorantes, et prophetae verba complentes, qui dicit: Cantate Domino hymnum novum; quotquot fidei perducentis ad regna coelorum participes sumus, sanctae solemnitatis suscipiamus adventum, et imminentia festa totius nobiscum orbis festivitate celebremus: clamante uno de sapientibus: Veni, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam complacuerunt Deo opera tua. Qui enim bonorum operum sunt, et lacte infantiae derelicto, solidioris cibi alimenta suscipiunt, divinos sensus altius intuentur, et saturati spirituali cibo, laudatorem et testem vitae suae habent Deum; et ad istiusmodi convivas Ecclesiastes loquitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Ut virtutum veste circumdati, splendorem solis imitemur, et quotidiana lectione sanctarum Scripturarum quisque infundat oleum sensui suo, et paret mentis lucernam quae, iuxta praeceptum Evangelii, luceat omnibus qui in domo sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below