monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 15
Non est timor Dei ante oculos eorum. Praecedentibus rebus subiuncta est sententia quae pulchre cuncta concluderet. Ideo enim illi tanta fecerunt, quia timorem Dei ante oculos non habebant; sicut de ipsis dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, Sic vere dicimus Dominum gloriae crucifixum, cum tamen eum constet carnis tantum, non etiam divinitatis natura fuisse trucidatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below