monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.296 > csg68.358

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 8
Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Quomodo prospexit? Scilicet ut nobis mitteret Unigenitum Filium suum, per quem vera fides evidentius potuisset agnosci. Super filios hominum, de Iudaeis potest intelligi, sicut in Evangelio Dominus ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel, ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum et in comparatione gentilium. Illi enim populo specialiter cognoscitur datum, quod repellendo sacrilegus a se reddit alienum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below