monumenta.ch > Lucanus > ubk2°Ms.poet.etroman.5.85 > sectio 223 > bnf8040.49 > sectio 499 > bnf9389.397

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 12
Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe eius possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit. In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare iam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below