monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 11, 8
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sequitur sententia generalis; sicut solet lege sanciri, quando unus peccat, et universale malum severitas promulgata condemnat. Disperdat, contra adunationem dicitur Iudaeorum; ut passim pereant, qui in una se pravitate collegerant. Lingua vero magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit; nec intelligit a Creatore datum, dum eventus rerum sibi putat esse subiectos; sicut Apocalypsis de Antichristo dicit: Vidi in cornu illo quod erat excelsius, os loquens magna, etc. Et ne in bono linguam magniloquam potuisses accipere, praemisit, labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus, quia multi ex ipsis convertendi erant, sed ipsis vitiis imprecatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below