monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 10
Dominus in templo sancto suo; Dominus in coelo sedes eius. Exprobratis his qui falsa sentiunt de religione verissima, ad secundum caput propheta pervenit, in quo iam iudicia Domini dicit esse ventura; ut humana perversitas saltem se considerata Domini districtione recorrigat. Et ut innocentem decipi aliquis non putaret impune, Dominum dicit in unoquoque religioso consistere; sicut ait Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ut sciat haereticus a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos praesentia maiestatis suae Divinitas insidere dignatur. O quam pulchre suboritur laus re illaesa! Qualis enim honor, qualis est gloria suscipere Creatorem, quem non est dubium bonos semper invisere?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below