monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 10, 7
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Arcum, mandata divina debemus advertere, quae haereticus tractans, et in sua pravitate componens, ad vulnus animae tendit operandum, ut non ad salutem-compungat, sed aeterna morte transfodiat. Et bene arcus ponitur in sacratissimis Scripturis: quia in unum duo Testamenta coniungens, aut defensionem tribuit, aut ruinam; sicut Apostolus dicit: Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below