monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 6

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 33
Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo. His verbis proprie cogitationem Antichristi designat, vel eorum qui eius famulantur arbitrio, quoniam scriptum est: Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ipsius. Qui sibi ipsi malitia faciente dicturus est, nullam gentem intactam relinquam: sed de ista natione me ulciscens, ad aliam gentem iterum transferar vindicandus; ut omnes studio pravo possit affligere, qui eius visi sunt nisibus obviare. Actus vero suos uno verbo definivit, quando se sine malo nihil dicit esse facturum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below