monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 23
Novum diapsalma, cui superpositum probatur et canticum: unde nonnullos haec res fecit advertere, diapsalma silentium non putare; aiunt enim fieri non posse ut canticum silentii esse videatur. Sed res ista determinationem quae in praefatione posita est, omnino nil impedit: hic enim canticum non interruptionem verborum tollit, sed futuram videtur indicare laetitiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below