monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 21
Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Vera nimis et absoluta sententia: quoniam tunc manifeste cognoscetur Dominus iudicia facere, quando peccatoribus dabitur aeterna cruciatione torqueri. Hic enim quia sunt eis libera scelera, relinqui creduntur forsitan impunita; sed ubi dies ille manifestationis advenerit, et throno maiestatis suae Dominus Salvator insederit, tunc generaliter agnoscetur operari iudicia sua, quando humanum genus, sive a sinistris, sive a dextris, eius fuerit arbitrio segregatum. Hoc est enim iudicia vere facere, uniuscuiusque merita sine aliqua confusione discernere. Sequitur sententiae huius aperta declaratio: dicit enim unde cognoscitur Dominum vere iudicia facere; scilicet quando nexuosis operibus suis peccator astringitur, et secundum actuum qualitatem dignam recipit ultionem. Nam sensus ille omnino vitandus est, qui putat peccatorem sola delictorum suorum recordatione cruciandum; nam si hoc tantum sufficeret, quare diceretur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et illud: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur? Non enim hic loca tormentorum negat peccatoribus dari, sed per qualitates operum suorum eos dicit esse torquendos. Sentiamus ergo locum peccatorum suppliciis esse praeparatum: intelligamus extrinsecus poenale malum, quod sceleratis legimus Imminere. Nam ut revera cognoscamus beatitudinem a damnationibus quibusdam terminis esse divisam, recordemur divitem oculos sublevasse, pauperemque Lazarum in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis ultricibus deputatum. Unde ordo iste veritatis nullatenus diceretur, si peccatores malorum recordatio sola torqueret. Haec sunt occulta filii, quae titulus praedixit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below