monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 19
Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit. Hic distributio divinae maiestatis ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut iam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur. Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est, apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis, in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt, unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret. Effecit autem significat operatus est; quod verbum Pater Hieronymus etiam in auctoritate seminavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below