monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 18
Turbatus est prae ira oculus meus. Cum superius et gemuisse se asserat, et plorasse confirmet, ineptum est ut subito indignatione propria putetur esse confusus: sed propter iram Domini, oculum cordis sui profitetur esse turbatum. Quid enim formidolosius quam illum irasci, qui si non misereatur exstinguit? Oculus enim dictus est, quasi ocior lux, quod cito intentata respiciat: sive quod palpebris occulentibus probatur occultus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below