monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 12
Et Anima mea turbata est valde: et tu, Domine, usquequo? Ne corpus intelligeres, quod ossa nominavit, animam suam dixit esse turbatam. Bene autem valde additum est, ne clemens auditor pateretur diutius differendum, si nimis eum non cognosceret fuisse turbatum. Usquequo subaudiendum, differs, qui usque ad finem preces supplicum non soles ullatenus oblivisci? Supplicatio quippe ista magnis commendatur angustiis; ut recepta sanitas pretiosior possit agnosci. Et intuere, quia iustitiam Domini semper poenitens iste refugit, et consuetudinem eius benignitatis exposcit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below