monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.189

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 11
Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. In deprecatione eadem perseverat. Pio Medico dicitur, aegritudinem tabidam usque ad interiora venisse, ne different auxilium, cui imminere cognoscebat exitium. Ossa hic per allegoriam, fortitudinem mentis debemus advertere, quae cum deficit, vigor omnis elabitur, sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below