monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 15
Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Cum superius petierit ad aspectum Domini, per eius iustitiam se deduci, ut partem illam beatorum eius munere possit adipisci, nunc humanas cognoscitur increpare fallacias, ut ostendat obstinationes pertinacium haereticorum non posse ad talia praemia pervenire, quae suis fidelibus Dominus praeparavit. Recte enim dicitur: in ore ipsorum non esse veritatem, quorum cor vanitas possidebat. Lingua enim sequitur mentis arbitrium, imperioque cordis eius mobilitas naturali ordine famulatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below