monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 13
Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Considerandum est quod non dixit: in templo, sed ad templum; quia nec syllabas ipsas a sacramentis vacare praedictum est. Templum sanctum, corpus est Domini Salvatoris, quod iure adorat Ecclesia, per quod meruit esse reverenda; sic enim ipse de suo corpore dixit: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud. Sequitur: in timore tuo. Ut cordis compunctionem declararet, timoris intulit mentionem: quia tunc fides solida est, quando amori casto formido Divinitatis adhibetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below