monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 31
Hoc sacramentum magnum est, arduumque est iter castitatis: sed magna sunt praemia, vocatque nos Dominus in Evangelio dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab origine mundi. Idem ipse Dominus dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis; et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Dicit enim idem Dominus iis, qui ad sinistram eius erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo, et angelis eius nescio vos, operarii iniquitatis. Erit ibi fletus et stridor dentium. Illi utique omnes plangent, illi lugebunt, qui ita curis se vitae praesentis involvunt, ut obliviscantur futuram; quos somno quodam ignorantiae, et malae securitatis oppressos fluctibus, Domini comprehendet adventus: unde ipse, in Evangelio ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: ne forte superveniat in vos repentina dies illa, tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Et rursum: Vigilate, et orate, nescitis enim, quando tempus sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below