monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 5, 148, 20
Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium: nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus. Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Et Dominus loquitur per Prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? Verum tu eam humilitatem sequere: non quae ostenditur, atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below