monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 5, 147, 12
Haec idcirco retuli, ut totam tibi scenam operum tuorum, quasi in brevi depingerem tabella, et gesta tua ante oculos tuos ponerem, ne misericordiam Domini nimiamque clementiam, materiam existimes delictorum, rursum crucifigens tibimetipsi Filium Dei, et ostentui habens, et non legens illud quod sequitur. Terra enim venientem saepe super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio fit in combustionem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below