monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Orthographia, 13, 5
Valete, fratres, atque in orationibus vestris mei memores esse dignemini, qui vos inter caetera et de orthographiae virtute, et de distinctione ponenda, quae nimis pretiosa cognoscitur, sub brevitate commonui; et quemadmodum Scripturae divinae intelligi debeant, copiosissime legenda praeparavi; quatenus sicut ego vos ab imperitorum numero sequestratos esse volui, ita nos virtus divina non patiatur cum nequissimis poenali societate coniungi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below