monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.207

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 146, 2
Licet apud nos fortuna novorum parens, et fama nutrix et propagatrix eventuum verorum et fictorum, nihil renovaverint relatu dignum, et quod vobis oportuerit intimari, scribendi tamen necessitatem rumor tristis invexit, ex quo post discessum boni, et utinam semper beati domini nostri, nihil omnino, quod verbis meis Dominus et conscientia attestantur, tristius audivi vel vidi, quamvis sors mea periculis cunctis exposita sit et iactata procellis indesinentibus, ab ea die, qua Patrem nobis et dominum dispositio divina substraxit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below